POLYDORI Tumulus

POLYDORI Tumulus
POLYDORI Tumulus
locus Thraciae, apud Aenon urb. ubi is a Rege Thraciae, cui a Priamo Patre commendatus erat, occisus est. Virg. hinc, l. 3. v. 18.
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
Ubi Servius: modo Aenum intelligit etc. Sed urbem is Aenum, Αἶνον, cum urbe Aenea, a qua Aeneadae, confundit. Illa ante Aeneam diu condita, contra Chersonesum Thracicam, in Melane sinu, ad ostia Hebri fluminis, sita fuit; ista in Chersoneso, cui nomen Pallena, ab Aenea condita est, Et quidem illa in propinquo habebat Polydoritumulum, a Polymnestore, qui eam Chersonesum obtinebat, occisi, uti ex Euripidedocet Salmas, ad solin. p. 163. et 164. Vide quoque supra, ubi de his urbibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ACHAEORUM Statio — apud Plinium l. 4. c. 11. Deinde promontorium Cherronesi Mastusia, adversum Sigeo, in cuius fronte obliqua Cynossema, ita appellatur Hecubae tumulus; Statio Achaeorum: non est statio, Achivorum bellantium; Namque illa in Asiâ apud Sigeaum, ubi et …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”